- PRAESES
- PRAESESnomen generale est, verba sunt Marci IC. leg. 1. ff. de Offic. praesid. eo quod et Proconsulet, et Legati Caesaris, et omnes Provineias regentes, licet Senatores non sint, Praesides appellantur. Vide quoque Dionem, l. 4. Speciatim vero Praesides dicebantur, qui a Caesare cum summo Imperio mittebantur in provincias: quemadmodum Proconsules, a Senatu, qui annô Proximô Consulatum gesserant, et Propraetores, qui Praeturam administraverant, solebant mitti. Alii erant Legati, qui non suô, sed Principis nomine in diplomatibus utebantur; Princeos enim quasdam provincias, in quos Legatos mitteret, sibi reservabat. Unde Pontius Pilatus Syriae Legatus Lactantio dicitur. Anton. Thysius Notis in A. Gellium, l. 2. c. 2. Solebant vero non Proconsulares solum, sed et provinc, Praesidiales sorte concedi; nam antiquae libertati provinciae Procoss. dabantur, reliquae per Praesides administrabantur, Strabo, l. 6. in fin. quarum has validiores audire, docet Sueton. Aug. c. 47. In harum numero Sicilia recensentur et Sardinia. Sext. Ruffo Brev. Hist. Rom. quatuor Hispaniae, Martian. Capellae, l. 6. Tripolis, utraque Mauritania, Russo ibid. loci Aegyptus Corn. Tacit. l. 12. Annal. c. 60. et Histor. l. 1. c. 11. Gallia, Treb. Pollioni in Posthumo, c. 3. Dalmatia, Fl. Vopisco in Garino, c. 17. Vide praeter alios Alex. ab Alexandro, Genial. dies. l. 2. c. 27. Provinciarum vero divisio ista in Proconsulares et Preaesidiales, ab Augusto, postquam Senatus P. Q. voluntate compelleretur, ut solus Remp. gereret, primum instituta est, qua de re dicemus infra passim, ubi de Praesidialibus provinciis, item in vocibus Proconsul et Provincia,??? plura vero de hac voce vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 42. Salmasio, Praeses et Procurator idem, Ael. Spartian. in Adriano, c. 13. Et circumiens quidem provincias, procuratores et Praesides profactis suppliciô affecit, ita severe, ut accusatores per se crederetur immittere. Et est quidem, ait, Praeses generale nomen de provinciae administratore: proprie tamen sic dicti, qui minores provincias, quae a solis Praecuratoribus regebantur, administrabant. Itaque in illis provinciis Procurator et Praeses idem. Quinimo utrâque appellatione gaudebant: Hinc in veter. Inscr. Procurator et Praeses Alpium, Procurator et Praeses provinciarum per Orientem. Procurator et Fraeses Sardiniae provineiae. Sic Graecis Α῎ρχοντες καὶ Ε᾿πίτροποι Unde Arrianus de Epiri Procuratore, nam et haec provincia Praesidalis fuit, modo eum Α῎ρχοντα, i. e. Praesidem; modo Ε᾿πίτροπον, i. e. Procuratorem vocat: σὲ ἔφη βλέποντες τὸν αὐτῶν Α῎ρχοντα, τοῦ Καίσαρος φίλον καὶ Ε᾿πίτροπον, Te respicientes, suum Praesidem, Caesaris Amicum et Procuratorem. Et paulo post, Ο῞ρα πῶς ὁ Ε᾿πιτροπος τοῦ Καίσαρους θεωρεῖ etc. Atque de istiusmodi Praesidalibus provinciis Lamprid. in Severo, c. 24. Provincias Praetorias Praesidales plurimas fecit, Proconsulares ex Senatus voluntate ordinavit. Quomodo fere semper nomen Praesidis, apud Historiae Augustae Scriptores, accipiendum, de Procuratoribus scil. Caesaris in illis provinciis, quae nec Praetoriae erant, nec Consulares, nec Proconsulares, nec ab aliis administrabantur; quam a Procuratoribus Caesaris, qui et Praesides proprie dicebantur. Sic Praeses Orientis apud Vopiscum, qui in vet. Inscr. Procurator et Praeses provinciarum per Orientem, dicitur. Apud Eund. Praesidatum in Dalmatia administrare, est Praesidem etProcuratorem Dalmatiae esse: nam haec etiam provincia Praesidalis erat. In Carino, loc. cit. Statuerat denique Constantium, qui postea Caesar factus est, tunc autem Praesidatum in Dalmatia administrabat, in locum eius subrogare. Et qpud Trebellum Pollionem, c. 24. Tetricus Praesidatum in Gallia rexisse dicitur, qui unius ex Galliarum provinciis Praeses et Procurator fuit. At qui in provinciis proconsularibus Procuratores erant Caesaris, hi non Praesides, sed Procuratores tantum dicebantur, qui rem Fisci curabant et nullam, nisi in fiscalibus causis, iurisdictionem habebant etc. Salmas. ad Spartian. l. c. Apud Flav. Vopiscum, c. 13. Probus Imperator permisisse Senatui legitur, ut, interalia, ius Praetorium Praesidibus darent. Quod sic explicat Casaubon. ut Praesides provinciarum ex sua provincia quisque reversi sederent in Senatu inter Praetorios. Salmasio vero id nihil alius fuit, quam Praesides cum iure Praetorio in provincias mittere. Quemadmodum enim, qui cum iure Consulari provincias administrabant Caesarianas. Consulares dicebantur, etsi numquam Consules fuissent sic quod Caesar idem provinciis suis praeficiebat cum iure Praetorio regendis, Praetorii Legati et Propraetorii audiebant, Idem ad loc. Nonnumquam tamen de ipso Imperatore vox occurrit. Martialis, l. 12. Epigr. 8. v. 7. de Roma et Traiano,Dixit Praeside gloriosa tali.Uti Statius, Thebaid. l. 10. v. 12. de Imperatore seu Duce exercitus eam usurpat,Quatuer errantes Danaûm sine Praeside turmae,ad quem loc. Vide Animadversiones Casp. Barthii etc. Hinc Praesidales provinciae, de quibus paulo infra: Praesidatus, dignitas Praesidis: et Praesidiaria Toga, quam omen Imperii fecisse Severo, docet Spartian. in Vita illius. c. 1. De titulo honorario Praesidum, vide supra Laudabilitas, it. Perfectissimatus,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.